monumenta.ch > Hieronymus > sectio 362 > sectio 12 > 1 > sectio 201 > sectio 412 > sectio 52 > sectio 19 > sectio 146 > 9 > sectio 6 > sectio 11 > sectio 116 > sectio 209 > sectio 2 > 2 > sectio 222 > sectio 1 > sectio 131 > 46 > 3 > 15 > sectio 72 > sectio 34 > sectio 76 > sectio 31 > sectio 40 > sectio 124 > sectio 21 > sectio 6 > 23 > 19
Ambrosius, Epistolarum classis I, SERMO CONTRA AUXENTIUM DE BASILICIS TRADENDIS., , 18. <<<     >>> 20.

19.

1 At cui tradam? Praesens lectio Evangelii docere nos debet, quid petatur, a quibus petatur.
2 Audistis nempe legi, quod cum Christus super pullum asinae sederet, clamabant pueruli, et moleste ferebant Iudaei (Luc. XIX, 35).
3 Denique interpellaverunt Dominum Iesum, dicentes ut faceret eos tacere; respondit: Si hi tacuerint, lapides clamabunt (Ibid., 40).
4 Deinde ingressus templum, eiecit nummularios, et cathedras, et columbas vendentes in templo Dei.
5 Lectio nempe ista nulla nostra dispositione recitata est, sed casu: quae praesentibus bene aptatur temporibus.
6 Semper ergo Christi laudes verbera perfidorum sunt.
7 Et nunc cum laudatur Christus, dicunt haeretici quia seditio commovetur: dicunt haeretici quia his mors parabatur; et vere mortem habent in laudibus Christi.
8 Quomodo enim laudes eius ferre possunt, cuius infirmitatem praedicant? Itaque et hodie cum laudatur Christus, Arianorum amentia verberatur.